Informazioni sul Documento
Data del documento: 1265-07-15
Testo del Documento
1265-07-15
Karolus dei gratia Rex Sicilie Ducatus Apulie et Principatus Capue, alme Urbis Senator, Andegavie Provincie et Forcalquerii Comes, nobilibus viris universis comitibus baronibus militibus nec non universitatibus civitatum castrorum et quorumlibet aliorum locorum per Iusticiariatum Aprucii constitutis, fidelibus suis, gratiam suam et bonam voluntatem.
Ad universitatis vestre notitiam presencium tenore deferimus quod Nos in circonspectione prudencia et legalitate Odonis et Andree Brancaleonis de Romania1, fidelium nostrorum, plenam ac indubitatam fiduciam obtinentes, ipsos et utrumque ipsorum in Iusticiariatu Aprucii nostros Vicarios et Capitaneos legali auctoritate statuimus, concedentes eis et eorum utrique recipiendi iuramenta fidelitatis nomine nostro ab universis et singulis Iusticiariatus eiusdem, nec non et procedendi sicut expedire viderint contra quoslibet in ipso Iusticiariatu Excellentie nostre rebelles, exercendi quoque inibi mixtum et merum imperium vice nostra, plenam et liberam potestatem. Ideoque fidelitati vestre precipiendo mandamus quatenus eisdem fratribus et utrique ipsorum tanquam vicariis et capitaneis generalibus in ipso Iusticiariatu a Magestate nostra statutis pareatis humiliter et efficaciter intendatis. Nos enim penas et banna, que ipsi et uterque ipsorum tulerint in rebelles nostros rata et firma habebimus et faciemus inviolabiliter observari.
Datum Rome, XV iulii VIII indictionis, Regni nostri anno primo.
1 Minieri Riccio leggeRomana. ↩