Informazioni sul Documento
Data del documento: 1265-09-07
Testo del Documento
1265-09-07
Karolus etc. Universis Christi fidelibus presentes [licteras inspecturis vel auditurid salutem et omnem] bonum.
Noverit universitas vestra quod Nos de legalitate prudentia et discretione venerabilis patris Vicedomini... J. Archidiaconi Meldensis et Guillelmi Marascotti judicis, dilectorum familiarium nostrorum, plenam fiduciam obtinentes, ipsos procucuratores nostros ad tractandum societatis confederationis et amicitie federa inter Maiestatem nostram ex parte una, et [commune... ex parte altera]; et ad prosequendum ordinandum complendum et firmanum tractatum hiusmodi, prout utilius el melius[ipsis videbitur]. Dantes eisdem procuratoribus plenam et liberam tenore presencium potestatem tractandi ordinandi complendi et firmandi... societatem confederationem et amicitiam cum predicto Communi, perpetuo vel ad tempus, prestandi quoque in animam nostram de obser[vando omnia] que inter eos et [predictum] Commune tracta[ta] ordinata completa et firmata fuerint iuramentum, et faciendi omnia et singula, que in huiusmodi negotio Nos [ipsi] possemus facere si presentes fuerimus. Ratum habituri et firmum qiucquid ipsi tres vel duo ex eis super hiis duxerint faciendum. In huius rei testimonium presentes licteras [sigillo] Maiestatis nostre iussimus communiri. Eisdem presentibus post festum beati Andree proximo venturum minime valituris.1.
Datum Rome, septimo septembris, VIIII indictionis, Regni nostri anno primo.
1 Già Del Giudice, I, p. 47, non fu in grado di specificare per i numerosi guasti del supporto l'altro referente istituzionale delle pattuizioni ("cum predicto Communi"). La festa di s. Andrea cade il 30 novembre. ↩