Informazioni sul Documento
Data del documento: 1265-10-06
Testo del Documento
1265-10-06
Karolus, Dei gratia Rex Sicilie, Ducatus Apulie, Principatus Capue, Senator Alme Urbis, Andegavie, Provincie et Forcalquerii Comes et Marchio Provincie, Iohanni de Salmuro etc.
Volentes tibi pro tui recompensatione servicii, quod Nobis diu et fideliter impendisti, gratiam facere... tibi... concedimus herbergamentum, quod fuit quondam Pietro Leber, situm apud Salmurum, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, duo quoque modia frumenti ad mensuram generalem ville de Belloforti in Valleya, percipienda singulis annis a te in festo Purificationis S. Marie V. in admodiatoribus nostris eiusdem ville de Belloforti. Precipientes etc... Ut autem huiusmodi nostra gratia robur optineat firmitatis, presentes licteras exinde fieri et sigillo Maiestatis nostre iussimus communiri.
Actum Rome, VI octobris VIIII ind., Regni n. a. I. Datum per manum Roberti de Baro Magne Regie Curie Prothonotarii.