Informazioni sul Documento
Data del documento: 1265-10-14
Testo del Documento
1265-10-14
Karolus etc. universis etc.
A Domino procul dubio factum esse cognovimus, cuius nutu ducuntur et diriguntur omnium voluntates, quod Senatus Populusque Romanus ad regimen Urbis, ut in ea bella plusquam civilia intestineque discordie, quibus hactenus fluctuabat, nostro sedarentur ministerio, de tam remotis partibus Nos vocarent, et quidem ducti attenta meditacione revolvimus quot in Nobis ad ipsum translatis regimen ex dono superne gratie fluenta sunt gratiarum infusa, quot effusa dona, quot beneficia derivata, opus in Nobis profecto provisionis divine credimus operatum. In ipsius igitur virtute, qui Nos ad ista vocavit tantumque dedit circa ipsa proficere, sperantes Urbem ipsam, siquidem caput et dominam gentium, non solum in statum iusticie ac pacis erigere, verum etiam scientiarum studiis, ex quibus utique iustitia et pax proveniunt, decorare, ut in manu nostra favente Domino ad prima secula veterumque resumat titulos dignitatum, Generale in ipsa Studium , tam utriusque iuris quam artium, duximus statuendum. Universitatem vestram ad illud tamquam ad fontem irriguum, unde quilibet iuxta votum poterit irrigari, leto animo invitantes ac concedentes tenore presentium scolaribus et magistris in veniendo morando et redeundo securitatem plenariam aliaque privilegia, que a iure accedentibus ad generale studium conceduntur.
Actum Rome XIIII octobris, indictione VIIII, Regni nostri anno primo. Datum Rome per manum Roberti de Baro, Magne Regie Curie nostre Prothonotarii.