Informazioni sul Documento
Data del documento: 1265-07-22
Testo del Documento
1265-07-22
Karolus etc. Universis etc.
Noverit universitas vestra quod presencium tenore fatemur et recognoscimus. Nos teneri Gregorio Bernardini, Raynerio Napolioni et Henrico Orlandi, ac aliis eorum sociis, civibus et mercatoribus Senensibus, in nongentis et viginti quinque libris turonensium vetulorum et viginti et duabus marcis et dimidio marce sterlingorum; promictentes quod huiusmodi pecuniam infra octavam festivitatis beati Johannis Baptiste proximo venture apud Parisios eis integre faciemus exolvi. Nos ad id et predictam cameram obligantes, in huius autem rei testimonium presentes licteras nostri sigilli roboravimus munimine, Gregorio et aliis predictis duximus concedendas.
Datum Rome, XXII iulii, VIII indictionis, Regni nostri anno primo.