Informazioni sul Documento
Data del documento: 1266-03-01
Testo del Documento
1266-03-01
Sanctiss. in Chr. patri et dom. Clementi etc.
Triumphum michi concessum celitus de Manfrido hoste publico apud Beneventum Sanctitati vestre nuper memini meis licteris intimasse. Verumque invalescente de casu eiusdem hostis in conflictu, investigare feci in campo corpora mortuorum, pro eo etiam quod nullus memor ipsum Manfridum predicabat fuge auxilio ad locum aliquem pervenisse. Contigit quod die dominica XXVIII mensis februarii corpus eius inventus est nudum inter cadavera peremptorum. Ne igitur error sibi locum in tanto negotio vendicaret, Richardo Comiti Casertano... nec non Iordano et Bartholomeo dictis Comitibus et fratribus eorum aliisque etiam, qui eum familiariter... tractaverunt, dum vivebat, ostendi feci; qui recognoscentes ipsum, predictum esse olim Manfridum preter omnem dubium affirmabant. Ego itaque, naturali pietate inductus, corpus ipsum cum quadam honorificentia sepulture, non tamen ecclesiastice, tradi feci.
Datum in castro apud Beneventum, primo mensis martii, R. n. a. I.