Informazioni sul Documento
Data del documento: 1266-07-01
Testo del Documento
1266-07-01
Karolus etc. Sperano, domino de Riex, Iustitiario Basilicate etc. Ex parte ven. Abbatis et conventus monasterii Sancti Michaelis de Monte Caveoso... fuit expositum coram Nobis quod, cum idem monasterium... possideret quendam locum, qui dicitur Geganum, situm prope casale Camarde, ad ipsum monasterium pleno iure spectantem, Leucasius, fautor quondam Frederici Imperatoris et Manfridi olim Principis Tarentini, dictum monasterium de dicto loco indebite spoliavit, et ipsum detinuit usque ad hec felicia tempora nostra,... propter quod... supplicarunt ut dictum locum pred. monasterio restitui... dignaremur. Itaque[ f.t.]mandamus... quatenus pred. locum Geguni eidem Abbati et monasterio si de illius dominio... notum fuerit,...restituas..., iure nostro et cuislibet reservato. Datum apud Lacum Pensilem, primo iulii, IX ind., R. n. a. II.