Informazioni sul Documento
Data del documento: 1265-07-31
Testo del Documento
1265-07-31
Karolus etc. Universis etc.
Quia placet Excellentie nostre quod Benedictus, Matheus et Angelus Massaroli, fratres, cives Romani, dilecti fideles nostri, exhibitores presencium per totam terram nostram sint nostra securitate muniti, pro eo quod nostro Culmini studuerunt placere gratis serviciis atque student, fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus quatenus apud quoscumque vestrum ipsos vel ipsorum aliquem venire contingerit, eos curetis recommendatos habere, providentes sibi de securo conductu, si hoc a vobis duxerint requirendum et non molestantes eos in aliquo, nec permittentes ab aliquibus indebite molestari, quin pocius si alicubi eos vel eorum aliquem impediri contingerit, ad expeditionem et liberationem suam efficaciter laboretis, dummodo vadant per itinera consueta et in suis voluminibus aliena mercimonia non occutent. Salvo tamen jure passagii, quod deberi nostre Curie visum erit de mercationibus eorundem, si quas per terram nostram duxerint transvehendas. Presentibus quidem licteris post sex menses non valituris.
Datum Rome, ultimo iulii, VIII indictionis, Regni nostri anno primo.