Informazioni sul Documento
Data del documento: 1266-12-23
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1266-12-23
Karolus etc. universis etc.
Ex parte Philippi de Marerio... fuit expositum... quod frater Gaufridus ordinis milicie Templi, familiaris noster, provisor castrorum, et Guillemus Figerius, capitaneus militum nostrorum in Aprucio, ad mandatum nostrum... munitionem castri Capradossi ab eodem Philippo sub tali conditione... nostro nomine receperunt, quod munitio ipsa custodiatur nostris sumptibus..., reservatis tamen eis omnibus iuribus et proventibus dicti castri,... prout illa consueverunt percipere...., ac concedentes eidem Philippo securitatem... tam in persona quam rebus, promiserunt eidem quod dicta munitio, Abbati Sancti Salvatoris Reatinensis vel alicui alii tenenda vel custodienda, nullatenus assignabitur sine nostra speciali licentia..., prout in licteris... predictorum fratris Gaufridi et Guillelmi... dicitur contineri. Unde pro eo fuit Nobis... supplicatum ut confirmare conditiones... huiusmodi... dignaremur. Nos igitur... pacta ipsa... rata et firma habentes, ea auctoritate regia confirmamus, conventionibus inter Nos et Ecclesiam Romanam, iure nostro et cuiuslibet alterius semper salvis.
Datum Capue, XXIII decembris etc., ut supra.