Informazioni sul Documento
Data del documento: 1266-12-31
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1266-12-31
Karolus etc., Philippo de Monteforti. Volentes satisfacere tibi, militibus, scutiferis et servientibus te sequentibus in serviciis nostris,..promictimus tibi pro tempore iam transacto... stipendia et alia tibi et eis debita... integraliter Nos daturos; pro tempore etiam quo... servies, tam tu quam alii supradicti, promictimus tibi solvere de mense in mensem, in principio cuiusdam mensis,... stipendia consueta usque ad Surrectionem dominicam proximo venturam. Et ex tunc, si ad patriam tuam redire tibi placuerit, facta dinunciatione itineris, per mare vel per terram sicut malueris, faciemus solvere pro te et supradictis personis usque in tuam patriam consueta stipendia... Promictimus etiam tibi quod a predicto die Resurrectionis Domini in antea quicquid contra te de inquisitione facta vel facienda obici posset nichil tibi preiudicet, nec sententiam contra te in aliquo ferri possit... Si autem infra predictum terminum te in aliquo Curie nostre obnexium contingerit rationabiliter et secundum iustitiam inveniri, tenearis satisfacere secundum quod dictaverit ordo juris.
Datum Capue, die ultimo decembris.