Informazioni sul Documento
Data del documento: 1267-01-12
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1267-01-12
Karolus etc. universis etc.
Cum Nos propter querelas quas habemus contra Pisanos dederimus certum terminum, scilicet per totum ebruarium, [ut] Nobis satisfecerint de predictis, alioquin infra dictum terminum exirent de Regno nostro cum omnibus, rebus suis, libere et secure, nisi essent obligati ex contractu vel delicto in terra nostra; Nos tamen, ad preces venerabilis patris domini R. Sancti Angeli Diaconi Cardinalis, carissimi amici nostri, prorogamus eis terminum per totum martium, ut ipsi infra dictum terminum in Regno nostro et mari nostro et tota terra nostra vadant et redeant et sint cum rebus suis salvi et securi, nisi essent obligati ex delicto vel ex contractu quem fecissent vel facerent in iurisdictione nostra; de quibus volumus quod in hoc medio mandatis Curie nostre pareant, ita tamen quod aliquis eorum pro alterius delicto vel contractu nimime teneatur.
Datum Neapoli, XII januarii etc.