Informazioni sul Documento
Data del documento: 1267-01-08
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1267-01-08
Karolus etc. universis etc.
Cum magistrum [B.] de Albemallia, clericum,... pro quibusdam nostris servitiis destinemus, f. v. mandamus quatenus ad ipsius requisitionem assistatis ei ope auxilio consilio et favore, ita quod servitia nostra... exequi valeat ut tenetur. Preterea quia nuper intelleximus quod multi... detinent de bonis quondam Manfredi olim Principis Tarentini et Manfredi Malete, olim dicti Comitis, que per eos non sunt nostre Curie restituta, eidem magistro Bernardo... liberam potestatem concessimus ut cum eis super hoc pro parte nostra debeat convenire prout melius viderit expedire.
Datum Neapoli, VIII januarii etc.