Informazioni sul Documento
Data del documento: 1267-02-10
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1267-02-10
Karolus etc. Thomasius de Aquino miles, Comes Acerrarum,... in nostra presentia constitutus Nobis... supplicavit ut, cum olim sponte iuraverit atque voverit ad presentiam Summi Pontificis ad alia pia loca extra Regnum Sicilie consistentia pro suorum remissione peccaminum proficisci et extra Regnum ipsum morari donec reddiderit Domino votum suum, licentiam sibi eundi propter hoc ad eundem Summum Pontificem et loca predicta concedere dignaremur. Nos igitur, actendentes quod postquam fidelitatis ab ipso recepimus iuramentum... grata Nabis semper obsequia impendere studuit, ipsumque ob hoc dignum... nostro favore ac gratia reputantes,... postulatam licentiam (licet presentia sua, quam ad gerenda negotia Regni nostri fructuosam Nobis et utilem ab experto cognovimus, careamus pretermicti)... eidem Comiti... duximus largiendam; uxorem filios et filias suas, ac terras, familiam et omnia bona, que in Regno remanserint, tam sua videlicet quam familiarium suorum qui cum eo iverint, sub protectione... nostri nominis admittentes... quamdiu in devotione Romane Ecclesie ac nostra perseveraverint... Ideoque universitatem vestram... duximus exortandam quatenus uxorem filios et filias eiusdem Comitis etc.... in personis vel bonis... nec vos molestare... velitis indebite nec molestari... permictatis...
Datum Capue, X februarii.