Informazioni sul Documento
Data del documento: 1266-11-25
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1266-11-25
Karolus etc. Stephano de Faya, castellano Rocce nostre de Janula etc. Ex parte Gentillis de Podio, qui in Rocca nostra de Janula sub tua custodia detinetur, fuit Nobis?. supplicatum ut, cum ipse fuerit sine racionabili causa captus, prout per inquisitionem per te factam de mandato nostro liquet plenius, eum liberari... dignaremur; et licet per eandem inquisitionem idem Gentillis non fuisse culpabilis inveniatur..., tamen Nos, volentes ut super hoc per te veritas plenius inquiratur, mandamus quatenus super hiis... inquires diligentius veritatem, et si tibi... constiterit eundem Gentillem non commisisse tale quid propter quod debeat in carcere detineri, ipsum... debeas liberare...; Celsitudini nostre quicquid inde faciendum duxeris per tuas licteras rescripturus.
Datum Neapoli XXV novembris, X ind., R. n. a. II.