Informazioni sul Documento
Data del documento: 1266-11-13
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1266-11-13
Karolus etc. Richardo Filangerio fideli suo gratiam etc.
Ex parte tua fuit Nobis humiliter supplicatum ut, cum ad magnificum virum karissimum fratrem nostrum A. Pictavensem et Tholosinum Comitem velis pro quibusdam tuis ab ipso recuperandis juribus proficisci, licentiam tibi propter hoc eundi ad eum concedere dignaremur. Nos autem... tibi licentiam... elargimur, ita tamen quod infra quadraginta dies a proximis futuriskalendis ianuarii computandos ad Comitem ipsum pervenias, non alibi quam in Curia Romana... moraturus, ac facturus Nos de huiusmodi mora... per licteras personarum sollempnium eiusdem Curie certiores. Postquam vero perveneris ad Comitem supradictum, faciens apud eum quamdiu expedierit tibi moram, teque coram ipso vel magistro domus sue singulis octo diebus ad minus presentans, infra alios quadraginta dies, a die recessus tui ab ipso Comite computandos, ad Regnum Sicilie revertaris, de die quo ad Comitem...perveneris et de mora...nec non et de die recessus tui...testimoniales Nobis licteras delaturus.
Datum Neapoli per manus R. etc., XIII novembris etc.