Informazioni sul Documento
Data del documento: 1267-02-18
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1267-02-18
Karolus etc. Ysabelle nate Guillelmi da Paludo etc. Ex parte Guillelmi de Palludo... genitoris tui Maiestati nostre fuit... supplicatum ut, cum ipse solutus te genuerit ex soluta, nec aliam prolem habeat legitimitatis, decorare te titulo ita quod succedere possis in bonis eius, in quibus quamplures persone si ipse sine legitimis decederet filiis gradatim et successive secundum consuetudinem Regni succederent,.. dignaremur. Nos igitur..., premissis veris existentibus..., ut in predictis bonis... libere succedere valeas, ita tamen quod deficientibus... qui in bonis ipsis... succederent fiscus noster huiusmodi gratia tibi facta non obstante succedat,... dispensamus, jure nostro in omnibus semper salvo. Volumus tamen quod, si dictus pater tuus prolem suscepit ex uxore legitima, ei nullatenus adequaris, sed congruam de bonis eius possis recipere portionem. In cuius rei etc.
Datum Capue, per manum R. etc., XVIII februarii.