Informazioni sul Documento
Data del documento: 1266-11-23
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1266-11-23
Karolus etc. Universis etc.
Noverit universitas vestra quod inter Maiestatem nostram et Pacium Angelerii, civem et mercatorem Florentie, tale pactum seu conventio intervenit, videlicet quod idem Pacius fideiussores... Nobis dabit quod infra quatuor menses a data presentis computandos mille septingentas uncias auri... integre Camere nostre solvet, ita tamen quod, si interim tales et tantos debitores suos de hominibus Regni nostri Nobis assignaverit, qui usque ad predictam quantitatem... recognoscant debitum et velint de illo Nobis ad plenum satisfacere, tam ipse Pacius quam fideiussores sui ab huiusmodi quantitate vel illa eius parte pro qua tales Nobis assignaverit debitores sint totaliter liberati; quod si predicti debitores vel quicumque alii Regni nostri inveniantur teneri eidem Pacio ultra predictam... quantitatem usque ad quingentas uncias auri, huiusmodi quingente uncie totaliter Nobis cedant, reliquo si quid... superfuerit ipsi Pacio libere remanente. In cuius rei etc.
Datum per manum R. etc. Neapoli, XXIII novembris etc., ut supra.