Informazioni sul Documento
Data del documento: 1267-03-04
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1267-03-04
Karolus etc. universis etc.
Noverit universitas vestra quod Nos universis civibus Reatinensibus, Ecclesie Romane fidelibus, plenam securitatem in personis et bonis, in eundo morando et redeundo per Regnum nostrum Sicilie per itinera consueta cum omnibus eorum mercimoniis, prout hactenus consueverant, salvis juribus... Curie... debitis,... elargimur. F. v.... inhibemus, ne dictos cives....molestare... presumatis; ita tamen quod cives ipsi grassiam aliquam vel equos ad arma de Regno non extrahant, et quod in civitate et districtu Reatinense aliquos de inimicis nostris vel inimicorum ipsorum nuncios non recipiant nec receptent, vel eisdem palam vel clam prestent consilium auxilium vel favorem, et quod alias hii qui cum mercimoniis ad Regnum....accesserint, nil ferant vel referant, quod nostre sit contrarium Maiestati. Presentes autem licteras etc.....
Datum Capue per manum R., IIII martii.