Informazioni sul Documento
Data del documento: 1267-03-21
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1267-03-21
Karolus etc. Cum nuncii magnifici principis Palleologi, Imperatoris Grecorum, ab Apostolica Sede, ubi moram hactenus traxisse dicuntur, ad propria revertantur, Nosque Theodorum Melingum, Magne Curie nostre judicem, ad eorum nunciorum conductum usque ad Brundusium duxerimus deputandum, f. t....[mandamus] quatenus eisdem nunciis, ad requisitionem predicti judicis, de aliquo vase ydoneo ad eorum transitum, non tamen de nostris, studeas de nostris sumptibus providere, permictens ipsos cum familia et equitaturis eorum exire libere de portu Brundusii et versus partes Grecie navigare. Et quia iidem nuncii dubitant ne in mari per vasa nostra seu nostrorum fidelium offendantur, volumus quod per tuas patentes licteras, certum... terminum continentes, inhibeas universis ne nuncios ipsos..molestare presumant. Verumtamen huiusmodi tuas licteras nequaquam predictis nunciis, sed potius magistro vel preposito vasis per quod transducentur assignes, precipiens eidem... ut postquam nuncios... transduxerit... licteras tibi reportet..., prout... judex, quem de hiis instruximus, tibi referet viva voce. Actente autem provideas ne dicti nuncii aliquem de nostris hostibus in suam comitivam admictantaut eorum bona transvehant etc. Presentibus usque ad kalendas maii[valituris].
Datum Fogie, XXI martii.