Informazioni sul Documento
Data del documento: 1266-12-02
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1266-12-02
Karolus etc. Discretis viris magistris Iohanni de Aciaco, decano Meldensi, Regni Sicilie Cancellario, Gervasio, thesaurario Cathalanensi et Iohanni de Poenciaco, Archidiacono Meldensi,...clericis...
Thomasius Spiliaci...pro se et sociis suis, civibus et mercatoribus Florentie, Nobis, dum essemus adhuc in Francia, mille, et Canti de Scala, socius dicti Thomasii, centum libras turonenses, procuratoribus nostris, pro Romana Curia, liberaliter mutuarunt; et licet super restitutione dicte pecunie... alias vobis scripserimus et iam terminum solutionis effluxerit, nondum tamen de dicta pecunia ut asserunt fuit aliquatenus satisfactum. Quia Nobis pro parte ipsorum mercatorum fuit... supplicatum ut providere... dignaremur,... mandamus quatenus... mercatoribus vel eorum procuratori,...restituenti... vobis... istrumenta,... pecuniam restitui, cum iustis et modicis expensis ac debita restitutione dampnorum, de pecunia decime ecclesiasticorum proventuum Nobis in Regno Francie ab Apostolica Sede concesse,...integre faciatis,... recipientes... quietationem...
Datum Neapoli, II decembris etc. ut supra.