Informazioni sul Documento
Data del documento: 1267-03-21
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1267-03-21
Karolus etc. universis etc.
Cum Nos magistrum B. de Albimallia, clericum nostrum, pro quibusdam nostris negotiis destinamus, f.v....mandamus quatenus, ad requisitionem magistri B., assistatis eidem ope consilio auxilio et favore.... Et quia, sicut nuper accepimus, nonnulli de bonis quondam M(anfridi) P(rincipis) T(arentini)suorumque comitum et fautorum aliorum, videlicet quos noster tenet carcer inclusos et qui in Beneventano ceciderunt prelio, quique de Regno nostro tamquam sibi male conscii recesserunt, adhuc temere detinentes, illa Curie nostre assignare non curant, quique miilites contra Nos ad predictum Beneventanum prelium procedere una cum nostris hostibus presumpserunt; Nos, de fide ipsius magistri plenarie confidentes,... componendi cum hiis qui de huiusmodibonis detinent..., recipiendi pro parte Curie nostre ea super quibus... composuerit cum... detentoribus, nec non et faciendi quietationem... detentoribus ipsis de hiis que receperit..., capiendi quoque personaliter in defectu fideiussorie cautionis illos qui contra Nos ad predictum Beneventanum prelium inveneritis processisse, plenam... sibi concedimus... potestatem. Nos enim ratum habebimus... quicquid magister B. super hiis... duxerit faciendum.
Datum Fogie, XXI martii, X ind.