Informazioni sul Documento
Data del documento: 1267-03-23
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1267-03-23
Karolus etc. Nicolao de Aresbacho, clerico etc. Cum, confisi de fide et legalitate tua, te super custodia portus Termularum duxerimus... statuendum, f. t. mandamus quatenus apud Cannas te personaliter conferens, super custodia dicti portus una cum aliis portulanis ibidem statutis per Secretos nostros Sicilie in antea debeas commorari... et notitiam plenam hahere de quantitate victualium extrahendorum... de predicto portu per quoscumque, cum quibus vassellis et ad que loca etiam sunt ferenda. Mandamus etiam ut de predictis quaternos duos consimiles fieri facias, quorum unum tibi retineas... Curie presentandum, et alium sub sigillo tuo singulis duobus mensibus.. Magistris Rationalibus Magne nostre Curie debeas destinare. Ecce enim eisdem Secretis... mandamus ut te in predicto portu commorari et de premissis.... notitiam plene habere permictant... Et quia nolumus te... expensis propriis laborare, dictis Secretis damus nostris licteris in mandatis ut tibi, pro te et uno scutifero tuo, de pecunia Curie..., ad rationem de tarenis auri novem et granis quindecim pro qualibet personarm ipsarum per mensem,... debeant exhibere... quamdiu in eodem servitio... fueris commoratus.
Datum Fogie, XXIII martii.