Informazioni sul Documento
Data del documento: 1267-04-07
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1267-04-07
Karolus etc. universis etc.
Ex parte magistri Raynaldi de Lanzano... fuit Nobis... supplicatum ut, cum ipse ad honorem Dei et Beate Virginis, pro suorum remissione peccaminum, votum emiserit in flumine Sangri, in loco videlicet qui dicitur Sancta Cecilia, pontem unum construere pro salubri transitu viatorum,... licentiam sibi construendi pontem huiusmodi...... concedere dignaremur. Nos igitur, predicti magistri desiderio, ut pium eius propositum ad effectum perveniat... annuentes,... licentiam elargimur; f. v.... inhibentes ne eundem magistrum Raynaldum in construendo ponte... molestare... presumetis; quinimmo exhibeatis in hoc ei oportunum auxilium...
Datum Piscarie, per manus R., VII aprilis.