Informazioni sul Documento
Data del documento: 1267-04-11
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1267-04-11
Karolus etc. Cabellotis doane Gayete etc. Ex parte Iohannis de Brayda, Capitanei in Gaieta,... fuit expositum coram Nobis quod Iustitiarius Terre Laboris et Comitatus Molisii predicto Iohanni triginta uncias auri, computandas in gagiis suis, prout ipsi Iustitiario per nostras dederamus licteras in mandatis, solvere non curavit. Quare f. v.... mandamus quatenus, si huiusmodi uncie... per... Iustitiarium solute non sunt, alias sibi de proventibus doane Gaiete... exhibere... studeatis. Recepturi etc.
Datum Ocre per manum R., XI aprilis.