Informazioni sul Documento
Data del documento: 1267-04-13
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1267-04-13
Karolus etc. universis passageriis per Aprutium constitutis etc. Ad nostrum pervenit auditum quod, licet Nos universis civibus Reatinis, Ecclesie Romane fidelibus, plenam securitatem in personis et bonis in enudo morando et redeundo per Regnum nostrum Sicilie etc.... duximus largiendam, concessam eis licentiam extrahendi de Regno ipso per partes Reatinas quelibet victualia et animalia viva, salvo jure exiture Curie nostre debito ex eisdem..., vos tamen cives ipsos contra huiusmodi nostram concessionem nichilominus molestatis. Quare f.v....... mandamus quatenus, sicut gratiam nostram caram habetis, a molestiis predictorum civium desistentes omnino, nullam eis in veniendo morando et redeundo aut in extrahendo victualia et animalia viva de Regno... inferatis molestiam...
Datum Aquile, XIII aprilis, X ind.