Informazioni sul Documento
Data del documento: 1266-12-11
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1266-12-11
Karolus etc. Senescallis Provincie et Lombardie, tam presentibus quam futuris etc...
Ex parte Francisci de Braida, Guillelmi, Ioannis et Petri de Brayda, fratrum,...fuit Excellentie nostre [expositum]quod, cum ipsi duobus annis iam elapsis quondam Petro de Vicinis, in Provincia et Lombardia Senescallo nostro, quamdam quantitatem pecunie pro...nostris utilibus... expediendis.., mutuarunt, et idem Senescallus Sancti Albini, Corneliani, Baenne et Montisfortis castra et villas nostra,...eis in pignore duxerit concedenda,...Nobis...supplicarunt ut, cum eis nondum sit de dicte pecunie quantitate sicut asserunt satisfactum, concessionem pignorum predictorum...ratificare...dignaremur. Nos igitur...concessionem predictorum pignorum salvo jure cuiuslibet ratificantes..., fidelitati vestre...mandamus quatenus predictos creditores super retentione predictorum loco pignoris..., quousquo eis sit de dicta pecunia integre satisfactum, non molestetis...Si vero in predicto castro Sancti Albini seu aliis jus aliquis dixerit se habere et contingat alii restitui ipsum vel alia,...mandamus vobis quatenus dictis fidelibus nostris...tantam partem pecunie mutuate per eos restituere de pecunia Curie...studeatis, quod iidem creditores de residuis pignoribus et pro pecunia residua cautelam habeant competentem.
Datum Neapoli, undecimo etc., ut supra.