Informazioni sul Documento
Data del documento: 1267-02-16
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1267-02-16
Karolus etc. Ex relatione dilecti servientis nostri Henrici de Nicia nostra Serenitas intellexit quod Isnardus Grimaldus, consanguineus[suus], occasione cuiusdam pelizie, quam habuit cum Fulcone Guecio, fuit in viginti quinque libris turonensium condempnatus, unde cum ad preces dicti Henrici retineri faciamus de vadiis ipsius per... militem nostrum Raymundum Artus XXV libras... supradictas,... mandamus quatenus dictum Ysnardum et eius fideiussores... non offendas.... condempnationem huius facias cancellare, imponens dicto Fulconi Garcio (sic) penam quam poteris graviorem...
Datum Capue, XVI februarii.