Informazioni sul Documento
Data del documento: 1267-02-26
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1267-02-26
Karolus etc. domino S. Dei gratia etc. Sancte Cecilie Presbytero Cardinali etc. Sperantes actenus quod proventus decime ecclesiasticorum proventuum Nobis in Regno Francie et in Provincia et quibusdam aliis partibus ab Apostolica Sede concesse nostris forent erariis pinguiores, multorum stipendiariorum nostrorum gagia de proventibus ipsis solvi mandavimus; et quia de decima ipsa, et specialiter de decima Provincie, sperati Nobis proventus non perveniret profictus, quia insuper generalis subventionis liberaliter Nobis oblate a Regni nostri Sicilie fidelibus impositio et collectio tarda fuit, stipendiariis ipsis debita non potuit hactenus gagiorum suorum satisfactio pervenire. Et propter quod, cum Nobis expediat vias et modos querere quibus eisdem stipendiariis satisfiat, Paternitatem vestram quantacumque possumus cordis affectione requirimus et rogamus quantenus totam pecuniam de predicta decima iam collectam et positam.. apud Montem Pesulanum, Guillelmo Extandardi, Senescallo nostro in Provincia, faciatis protinus assignari et nichilominus de proventibus ipsius decime collectis iam et colligendis, usque ad summam sexaginta miliun librarum turonensium eidem Senescallo... tradi... faciatis, in satisfactionem stipendiariorum ipsorum totaliter convertendam...
Datum Capue XXVI februarii decime indictionis, Regni nostri ut supra.