Informazioni sul Documento
Data del documento: 1266-11-17
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1266-11-17
Karolus etc. Secretis Principatus etc. Ex parte militum et aliorum civitatis Neapolis... fuit expositum coram Nobis quod, cum ipsi de antiqua et approbata consuetudine de omnibus mercibus, que per mare ad civitatem ipsam, ad maiorem videlicet portum qui dicitur de capite Surrentinorum et Amalfitanorum, nec non que tam per mare quam per terram ad plateam deferentur maiorem, vel extrahentur de ipsis portubus et platea, seu emuntur in eis, aut ponderentur in statera civitatis ipsius, sexagesimam partem percipere debeant, Manfridus tamen, natus quondam Imperatoris Federici, de tota predicta parte non nisi ducentas uncias auri ponderis generalis annis singulis solvi faciebat militibus et civibus supradictis; unde pro eis... supplicatur ut... super hoc[providere]... dignaremur. Ideo mandamus quatinus eisdem... ducentas uncias auri? de proventibus officii vestri annis singulis exhibere curetis, donec de predicta sexagesima parte eis integraliter persolvenda plenius Nobis constet..
Datum Neapoli, XVII mensis novembris X ind. etc., ut supra.