Informazioni sul Documento
Data del documento: 1266-11-15
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1266-11-15
Karolus etc. Rogerio de Fusco de Ravello et Angelo de Afflicto et Marco de Fricto[de] Neapoli etc. Actendentes quod etc.... vos Magistros Siclarios Sicle auri nostre, quam in Barolo ordinare volumus super faciendo laborare... regales, medios regales et tarenos aureos, iuxta formam etc.... duximus statuendos.... Et ecce quod pro laboranda predicta moneta aurea in Sicla predicta per Siclarios Sicle nostre argenti Brundusii, uncias auri trecentas, et per Secretum Apulie... uncias auri ducentas... vobis exhibere mandamuas. Iniungentes quatenus.. laboratis et cusis regalibus etc.... per partes Regni nostri, videlicet citra Portam Roseti usque ad fines Regni expendi ipsos volumus etc.... Mandamus enim Iustitiariis nostris ipsarum partium... quod per partes ipsas etc.... De obereriis vero et moneteriis laborantibus in dicta Sicla argenti Brundusii pro laborandis in dicta Sicla nostra auri Baroli regalibus etc.... in numero sufficienti... recipere debeatis etc.... Datum Neapoli, XV novembris, X ind., R. n. a. II.