Informazioni sul Documento
Data del documento: 1266-11-15
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1266-11-15
Karolus etc. Comitibus, Iustitiariis, Baronibus, Secretis, Castellanis, Baiulis, Iudicibus et universis citra Portam Roseti usque ad fines Regni constitutis etc. Cum nuper diligenti deliberatione prehabita, in recognitione nostri dominii, nuper duximus providendum ut de auro quod in Regno expenditur fieri debeat et expendi moneta aurea in forma et specie, que contineat nomen nostrum, et quod per Regum predictum... augustales, medii augustales et tareni... nullatenus expendantur, set cassatis eisdem in Sicla nostra auri, quam apud Barolum fieri volumus, regales, medii regales et tareni laborari et cudi [et] per Regnum predictum expendi debeant in futurum. De fide igitur et legalitate Rogerii de Fusco de Ravello, Angeli de Afflicto et Marci de Fricto de Neapoli..., de quibus ab experto laudabile testimonium Curia nostra recepit, eosdem Magistros Siclarios dicte Sicle nostre auri in Barolo super faciendis laborari et cudi ibidem regalibus, mediis regalibus et tarenis, iuxta formam et cuneum eisper Curiam nostram datum, duximus... statuendos. Ideoque f.v....... mandamus quatenus eisdem, in omnibus, que ad eorum spectant officium et que in eorum commissionis licteris continentur, ad honorem et fidelitatem nostram parere et intendere debeatis, dantes eis ad requisitionem eorum oportunum auxilium et favorem, qualiter servicia Curie... laudabiliter exequi valeant... Mandamus preterea quatenus ad hoc quod predicti magistri siclarii obererii et officiales singuli in ipsius Sicle serviciis promptius commorentur, quod eosdem perfrui immunitatibus et libertatibus singulis inviolabiliter permictatis, quibus precessores eorum et ipsi consueverunt perfrui temporibus retrohactis.
Datum Neapoli, XV novembris, X ind., R. n.a. II.