Informazioni sul Documento
Data del documento: 1268-09-22
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1268-09-22
Item scribitur Vicario judicibus et universis hominibus civitatis Grassensis etc. Cum Nos Johannem Conterii, concivem vestrum, dil. militem etc., nuper in prelio quod cum Corradino et eius gente commsimus, Militie cingulo de nostris manibus duxerimus decorandum, et in civitate vestra de antiqua... consuetudine dicatur haberi ut civis vesterpostquam ad honorem Militie promovetur., ab omnibus collectis talliis et exactionibus ac oneribus aliis civitatis ipsius liber sit et immunis, Nos eundem, propter sua... servitia..., mandamus quatenus... ipsum... nullatenus molestetis, ita tamen quod dictus Johannes, tam Curie nostre quam civitati vestre, cavalcatas faciat, sicut teneri dicitur ex consuetudine supradicta.
Datum Rome, XXII septembris, XII ind.