Informazioni sul Documento
Data del documento: 1268-10-13
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1268-10-13
Item scribitur Iustitiariis, castellanis, baiulis, iuratis, iudicibus et universis officialibus per Siciliam constitutis etc. Intelleximus quod vos nonnulla bona, tam proditorum nostrorum quam alia que ad Curiam nostram spectant, ad manus vestras nomine Curie nostre recipientes, pro libito vel potius occupantes, ea quoque que non ad vestrum sed ad Secreti Sicilie officium pertinent, detinetis. Quare f. v.... mandamus quatenus omnia bona huiusmodi mag. Petro de Antholio, Portulano Sicilie, assignantes..., vos de hiis aut aliis ad dictum officium Secretie vel Magistris Portulanis spectantibus nullatenus... intromictere presumatis.
Datum Capue, XIII octobris, XII ind., R. n. a. IV.