Informazioni sul Documento
Data del documento: 1268-03-09
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1268-03-09
Karolus etc. Universis Vicariis Potestatibus Capitaneis Consiliis et Comunitatibus civitatum castrorum aliorumque locorum per Tusciam constitutis etc. Noverit universitas vestra quod Nos Corbizo Ollandini et Lapo Matthei eorumque sociis, civibus et mercatoribus Florentinis, extrahendi de civitate et districtu Pisano et quo voluerint deferendi ducentas et quinquaginta saumas de lana buldrone, non obstante generali edicto super hoc edito, damus... licentiam...; universitati vestre... inhibentes ne dictos mercatores... turbare... presumatis; ita tamen quod, si ultra quantitatem predictam vel alia mercimonia quam lanam... extraherint, ea omnia Curie nostre applicentur. Presentibus post unum mensem minime valituris.
Datum Luce, IX martii, XI ind., R. n. a. III (1263).