Informazioni sul Documento
Data del documento: 1268-03-19
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1268-03-19
Karolus etc. universis etc.
Mandavimus quod Lotherius Gentilis, Michael frater eius, Mazzacarius Marsillii, Bonacursus Cunnaclus (?), Ollandinus Paganelli, Eccius Cayaki, Richardus de Maire et eorum socii, cives et mercatores Lucani, possint ire morari redire per totam terram et districtum domini Regis, libere, salvo jure pedagii et aliis que de mercimoniis suis debentur Curie; ita tamen quod aliorum adversariorum mercimonia suis mercimoniis non involvantur. Valeant per annum.
Datum Luce, XVIIII[martii].