Informazioni sul Documento
Data del documento: 1268-02-07
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1268-02-07
Karolus Dei gratia Rex etc. Universis etc.
De fide prudentia et legalitate fratris Arnulphi, Ordinis Militie Templi, dilecti thesaurarii et fidelis nostri, plenam fiduciam obtinentes, contrahendi nomine nostro mutuum usque ad summam decem milium librarum Turonensium a quibuscumque mercatoribus et creditoribus, et promittendi quod huiusmodi summam in statuendis per eum locis et terminis faciemus mercatoribus et creditoribus ipsis exsolvi; obligandi quoque Nos, heredes et successores nostros ac Cameram nostram, ac specialiter decimam ecclesiasticorum proventuum Nobis in Regno Francie ab Apostolica Sede concessam, nec non et proventus Comitatus Andegavie ac Regni Sicilie ipsis mercatoribus, plenam et liberam eidem Arnulpho concedimus... potestatem. Ratum etc. In cuius etc. Datum Luce, VII februarii, XI ind., R. n. a. III.(A margine): Iste lictere reddite fuerunt Viterbii, quia nichil factum fuit.