Informazioni sul Documento
Data del documento: 1268-03-20
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1268-03-20
Karolus etc. universis etc.
Noverit universitas vestra quod Nos Guillelmo Estendardo Senescallo Provincie, fideli nostro, vel eius in Provincia locumtenenti, contrahendi nomine nostro mutuum usque ad summam dedecem millium librarum turonensium, cum consilio ven. patris V. Aquensis et B. Arelatenisis Archiepiscoporum et A. Sistaricensis Episcopi,... obligandi quoque propter hoc proventus Comitatuum nostrorum Provincie et Forcalquerii, ac promictendi etc. et faciendi etc. eidem Senescallo vel eius locumtenenti concedimus... potestatem. Ratum habituri etc. Potestate huiusmodi usque ad festum Sancti Iohannis Baptiste proximo venturum et non amplius duratura.
Datum Luce, XX martii, XI ind., R. n. a. III (1268).