Informazioni sul Documento
Data del documento: 1268-02-08
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1268-02-08
Karolus etc. Universis etc.
Noverit universitas vestra quod Nos de discetione atque legalitate ven. Albanensis Episcopi et Raymundi de Tauro, Senescalli nostri Lombardie, plenan fiduciam obtinentes, tractandi cum comuni civitatis Astensis amicitiam et confederationem inter excellentiam nostram et communem ipsum, auctore Domino, iniendam, prout honori nostro viderint expedire, advocandi quoque ad id personas quas ad hoc noverint necessarias et utiles, ac complendi et firmandi tractatum huiusmodi, plenam et liberam eis concedimus... facultatem. Ratum habituri et firmum quicquid idem Episcopus et Senescallus super hiis duxerint faciendum. In cuius rei etc.
Datum Luce, VIII februari, XI ind., R. n. a. III.