Informazioni sul Documento
Data del documento: 1268-03-06
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1268-03-06
Karolus etc. Ven. viro mag. Helie Peleti, Canonico Belvacensi, dom. Pape Capellano, Ayrimondo de Sancto Petro, juris civilis professori, mag. Iohanni de Maffleto clerico et Hugoni Staque, dilectis etc.
De discretione vestra plenam fiduciam obtinentes, recipiendi... nomine nostro iuramentum fidelitatis a nob. viris Alberto et Iacobo de Flisco, Comitibus Lavanie, quod... ratione castri Pontis Tremuli eiusque districtus, quod a Nobis receperunt in feudum, prestare tenentur; recipiendi quoque ab eis pro Nobis ratificationes eorum, que super negotio castri et districtus ipsorum per Hugolinum et Manuelem de Flisco Comites Lavanie, dictorum Alberti et Iacobi nomine, Nobis promisse sunt, et cum procuratoribus nostris acte, plenam... vobis concedimus... potestatem. In cuius etc.
Datum apud Petram Sanctam, VI martii, Xl ind., R. n. a. III