Informazioni sul Documento
Data del documento: 1269-01-04
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1269-01-04
Karolus etc. Iustitiario Basilicate etc. Cum de equitaturis animalibus victualibus armis et bonis aliis mobilibus Raynaldi de Garresio, Thome Gentilis, Petri de Potentia, Rogerii de Boiano, Bartolami de Turraca, Guillelmi de Lavendario, Andree de Turracca, Richardi de Castello Meidano, Roberti de Sancta Sophia, Pauli de Montepiloso, Nicolai de Turcis, Sarconi de Castanea et Henrici de Opido, proditorum nostrorum, nec non et aliorum proditorum Melfie Potentie Venusii et aliarum terrarum jurisdictionis tue, quorum bona sunt ad opus nostre Curie publicata per procuratores...., Curia nostra iubet plenius edoceri, f. t..... mandamus quatenus statim receptis presentibus, procuratoribus ipsis... vel aliis de terris eisdem,... sub pena decem unciarum auri....... precipias ut quarto post mandatum tuum in Magna Curia nostra coram Magistris Rationalibus... debeant comparere, certificaturi... de premissis, de die vero mandati, pena ipsorurn cuilibet imponenda, nominibus et cognominibus singulorum, coram quibus, et quicquid inde feceris cum forma presentium Curie nostre scribas. Datum Fogie, IIII januarii, XII ind.(1269).