Informazioni sul Documento
Data del documento: 1269-04-09
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1269-04-09
Karolus etc. Iustitiario Terre Laboris etc. Contra presentem caristiam congrua studentes remedia gerere, ne fideles nostri nimium aggraventur, f. t.... mandamus quatenus... singulis magistris terrarum jurisdictionis tue juratis districte precipias ut quilibet in terra sua generale congregans parlamentum, de omni consilio quatuor viros fideles et ydoneos, quorum duo magis abundent in victualibus et reliqui minus omnibus habeant, eliget; cum quibus diligenter inquirat et inveniat omnia victualia faciatque de quantitatibus quas invenerit duos quaternos confisci, quorum unus penes eum remaneat et alius ad nostram presentiam deferatur; et deinde, scitis quantitatibus ipsis, certum forum sive assisiam, cum predictorum quatuor virorum consilio, consideratis caristia temporis et quantitatibus inventis in victualibus, statuat, secundum quod vendatur ab hominibus et ematur, faciatque banniri publice ut unusquisque victualia que scit debeat accusare, quia id manebit secretum, et quod victualia que, per habentes occultata, postmodum inventa fuerint, totaliter Curie nostre cedent. Compellat quoque huiusmodi occultantes victualia vel nolentes quantum est sufficiens indigentibus vendere, ad exhibendum et vendendum de eis quantum sufficiat, omni districtione qua videris expedire; actentius provisurus ne venditores compellantur vendere precio non accepto vel exhibere de victualibus ultra quod sit indigentibus oportunum, quoniam sicut curamus indigentibus subvenire, sic et nolumus bona nostrorum fidelium habundantia dissipari.
Datum Fogie, IX aprilis, XII ind.