Informazioni sul Documento
Data del documento: 1269-05-24
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1269-05-24
Karolus etc. Eidem Iustitiario(Basilicate)etc. Quia intelleximus [quod] in Termulis quandam quantitatem frumenti Curie nostre [habes],... mandamus tibi quatenus de frumento pred. biscottum sufficiens pro panatica duarum galearum Curie nostre, que sunt vel erunt in proximo in Manfridonia,... fieri facias, cum expensis Curie nostre... faciendis, illudque Pasquali, Prothontino Brundusii, preposito earundem galearum,... assignes; apodixam... recepturus, et rescripturus Camere et Mag. Rationalibus... quantitatem dicti frumenti et biscotti, quam.... dicto Prothontino duxeris assignandam.
Datum in castris in obsidione Lucerie, XXIIII madii XII ind.