Informazioni sul Documento
Data del documento: 1269-03-13
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1269-03-13
Karolus etc. Iustitiario Capitinate etc. Cum intellexerimus terras Ioannis Britaldi de Nangeio, in Tuscia nostri Vicarii generalis..., sitas in Iustitiariatu Capitanate et vicinas Sarracenis Lucerie, proditoribus nostris, a Sarracenis ipsis dampna plurima sustinuisse, et occasione Sarracenorum ipsorum depauperatas esse, ac homines dictarum terrarum huiusmodi occasione ab habitatione ipsarum recessisse, f. t. mandamus quatenus super recolligenda pecunia presentis generalis subventionis in terris ipsis imposita debeas supersedere; inquirens et Camere nostre et mag. Rationalibus...... significare procurans in quibus terre predicte et in quantum dampnificate et depauperate sunt, et homines... quo se contulerint ad babitandum.
Datum Fogie, XIII martii, XII ind.