Informazioni sul Documento
Data del documento: 1269-05-20
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1269-05-20
Karolus etc. Iustitiario Capitanate etc. F. t.... mandamus quatenus castra casalia et omnia alia bona stabilia proditorum nostrorum Iustitiariatus tui, inventa per inquisitionem factam per te et officiales tuos et ad opus nostre Curie annotata, cum fructibus eorundem presentis anni, nec non victualia et vinum... Secreto Apulie,... oves capras vaccas porcosscrophas vegetes et huiusmodi suppellectilia... magistro Massario Capitanate; jumenta pultros et pultras, magistro Aratiarum nostrarum, pro parte Curie nostre incontinenti assignari procures... Facturus fieri de hiis que eisdem Secreto mag. Massario et mag. Aratiarum assignaveris quatuor consimilia publica instrumenta, quorum unum tibi retineas, aliud eisdem recipientibus assignes, tertium ad Cameram nostram, et quartum ad Mag. Rationales.... transmictas; in quibus instrumentis contineri volumus valorem annuum castrorum casalium et bonorum stabilium proditorum.Equos vero et mulos.... ad Marescallam nostram; aurum argentum arma jocalia et pannos eorundem ad Cameram nostram sine mora transmictas.-Recepturus etc. Nichilominus huiusmodi bona detinentes ad assignandum....compellas.Responsurus eisdem Camere et Mag. Rationalibus etc.
Datum in obsidione Lucerie, X madii XII ind.