Informazioni sul Documento
Data del documento: 1269-05-25
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1269-05-25
Item sub eadem data scriptum est Iustitiario Terre Bari in eadem forma, pro solidandis ad predictam rationem equitibus C..., mittendis Bertrando de Reali et socio, deputandis per eos ad custodiendam stratam Cete Salparum et Spedionole usque Fogiam, et quod significet ipsis Capitaneis nomina et cognomina et operatum..., clausula de removendis animalibus et deferendis segetibus ad loca tuta in forma suprascripta.Illi autem qui venturi sunt ad exercitum debent coadunari in Salpis et Spedianola, in forma predicta. (25 maggio 1269).