Informazioni sul Documento
Data del documento: 1269-06-04
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1269-06-04
Item scriptum est eidem Iustitiario etc. Ex parte Symonis de Barolo et sociorum suorum, olim in anno XI indictionis... cabellotorum piscationis faucis Alesine..., Maiestati nostre fuit....... supplicatum quod, cum occasione turbationis nuper preterite et rebellionis Sarracenorum Lucerie damnificati fuerint de capitali quantitate unciarum auri CCCL..., pro quibus cabellam emerunt eamdem,... providere eis super hoc... dignaremur.Eorum igitur supplicationibus inclinati, quia constitit Curie nostre per inquisitionem inde factam per te de mandato nostro, pro eo quod Sarraceni... euntes et discurrentes per partes Alesine, loco piscationis ipsius faucis interfecerunt quemdam de piscatoribus...., propter quod piscatores et alii homines Alesine, volentes dimictere terram, dubitabant ire ad piscandum ne forte caperentur et occiderentur a Sarracenis... et amicterent uxores filios et bona eorum, predicti cabelloti propter predictam turbationem... de capitali quantitate CL unciarum auri, in quibus constiterit ipsos dampnificatos fuisse, uncias auri L..., quas eisdem excomputari volumus,... ab infrascriptis terris jurisdictionis tue, convicinis eidem terre Alesine, que eodem tempore a fide nostri nominis deviarunt,... recolligere debeas et ad Cameram nostram celeriter destinare.Rescripturus Mag. Rationalibus... quantitatem pecunie quam in terris ipsis... duxeris imponendam.Nomina vero terrarum ipsarum sunt hec, videlicet: Sanctus Iohannes Rotundus, Sanctus Nicander et Sanctus Leucius.
Datum in castris in obsidione Lucerie, IIII junii XII ind. (1269).