Informazioni sul Documento
Data del documento: 1269-06-05
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1269-06-05
Item scriptum est eidem etc. Ex parte Ursonis de Sabilio, de Termulis, olim in anno... XI ind. cabelloti baiulationis doane et fundici Termularum... Maiestati nostre fuit....... supplicatum quod, cum in occasione turbationis... et rebellionis Sarracenorum Lucerie, hominibus.... Termularum et eodem cabelloto et sociis in devotione nostri Culminis.... existentibus, dampnificati fuerint de capitali quantitate unciarum auri C, pro quibus cabellam emerunt eandem, in unciis auri XXXX, providere eis super hoc... dignaremur.Ipsius igitur supplicationibus inclinati, tum... ob fidem et devotionem..., tum etiam quia Nobis constitit per inquisitionem... factam de mandato nostro per te, quod predictus cabellotus... dampnificatus extitit in unciis auri XXXX, pro eo quod ob turbationem... mercatores ad terram ipsam non venerunt.. et.. homines extranei habentes animalia in ipsius... territorio affidata... a Termulis cum eorum animalibus diascesserunt, ac... hominibus intendentibus... ad custodiam ipsius terre, merces... de terra ipsa minime sunt extracte..., f. t.... mandamus quatenus de dicta quantitate XXXX unciarum.....XV uncias... quas eidem cabelloto... excomputari volumus..., ab infrascriptis terris jurisdictionis tue,... que eodem tempore a fide nostri nominis deviarunt,... recolligere debeas et ad Cameram nostram... destinare.Rescripturus Mag. Rationalibus... quantitatem pecunie quam in terris ipsis... duxeris imponendam.Nomina vero terrarum ipsarum sunt hec, videlicet: Vena maior, Vena de causis, Rotellum, Montorium.
Datum in castris in obsidione Lucerie, V junii etc.