Informazioni sul Documento
Data del documento: 1269-01-02
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1269-01-02
Karolus etc. Scriptum est eidem (Iustitiario Terre Bari) etc. Cum pro gente nostra, que Nobiscum apud Fogiam commorantur, fodrum rerum venalium in terra ipsa affluenter habere velimus, f. t.... [mandamus] quod... universitatibus terrarum infrascriptarum Iustitiariatus tui... sub pena unciarum XX... iniungas.. quod qualibet ebdomada ad Fogiam transmictantad vendendum fodrum in quantitate inferius annotata, assignanda Guillielmo de Milliaco, Regni Sicilie Marescalco... Si vero propter intemperiem temporis qualibet ebdomada fodrum mictere nequiverint in quantitate predicta, in sequenti ebdomada quantitatem... quam... mictere nequiverint... transmictant.De impositione vero predicte pene fieri facias scripta puplica... tempore tui ratiocinii presentanda.Nomina vero terrarum... et quantitas fodri mictendi qualibet ebdomada sunt hec, videlicet: Barolum, panes capitanei tria milia, vini salmas L; Andria panes capitanei duo milia, vini salmas XX; Minerbinum, ordei salmas C. Datum Fogie, II januarii, XII ind.