Informazioni sul Documento
Data del documento: 1269-02-18
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1269-02-18
Scriptum est eidem Iustitiario (Terre Laboris). Quia mutato proposito parlamentum, quod apud Tarentum in kalendis proximi futuri mensis aprilis proposuimus celebrari, apud Fogiam in eodem termino celebrare intendimus, f. t.... mandamus quatenus in eodem termino apud Fogiam, si absque quovis officii tui dispendio personaliter poteris, alioquin per judicem vel notarium tuum sufficienter instructum de omnibus, compareas coram Nobis, positurus de officio tuo computum et omnibus querelantibus de te in justitia responsurus. Officialibus autem omnibus et foresteriis quos scriveris in Iustitiariatu tuo fuisse a Curia nostra officiales in capite, ex parte nostre Maiestatis iniungas ut in eodem termino apud Fogiam... compareant, posituri computum de officiis eorum, et de omnibus querelantibus de eisdem de justitia responsuri per se vel socios aut notarium eorum, iuxta priorum nostrarum continentiam licterarum tibi proinde directarum. Rescripturum Curie nostre cum forma publica quibus officialibus huiusmodi mandatum feceris, coram quibus et quicquid feceris de premissis.
Datum Fogie XVIII februarii, XII ind.(1269).