Informazioni sul Documento
Data del documento: 1269-02-20
Forma del manoscritto: transcription
Testo del Documento
1269-02-20
Karolus etc. Eidem Iustitiario(Terre Laboris)etc. F. t.... mandamus quod statim receptis presentibus, omnes uxores filios et filias proditorum nostrorum decrete tibi provincie, absentium a Regno vel latitantium aut rebellium infra Regnum, capias et facias cum summa diligentia custodiri. Uxores vero proditorum illorum qui sunt dampnati vel mortui, dummodo non habeant extra Regnum filios proditores etatis ad nocendum, presentis auctoritate mandati hujusmodi, non molestes, sicut habentes huiusmodi filios similiter capias et facias custodire. Rescripturus Nobis nomina illorum quos ceperis et quicquid in hoc per te duxeris faciendum.
Datum Fogie, XX februarii.